| Αρχική | | | Προφίλ | | | Θέματα | | | Φιλοσοφική ματιά | | | Απόψεις | | | Σπουδαστήριο | | | Έλληνες | | | Ξένοι | | | Επιστήμες | | | Forum | | | Επικοινωνία | 
| On an Unpublished Manuscript of Leibniz: New Light on the Vinculum Substantiale and the Correspondence with Des Bosses | |
| Συγγραφέας: Brandon Look Brandon Look: On an Unpublished Manuscript of Leibniz: New Light on the Vinculum Substantiale and the Correspondence with Des Bosses (pdf, 11 pages) Notiones  sunt  Entium,  aut  Respectuum.    Entia  sunt  Res  aut  Modi.    Res sunt  substantiae  aut  phaenomenae.    Substantiae  sunt  vel  simplices  vel compositae.  Substantia simplex est Monas; Monas autem est vel primitiva Deus,  a  quo  omnia;  vel  derivativa.    Et  ha[e]c  vel  perceptiva  tantum,  vel etiam sensitiva; et haec vel sensitiva tantum vel etiam intellectiva quae et spiritus appellatur.  Rursus Monas vel est Anima corporis vel est separata; haec vel creata (ut plerique volunt etsi ego an creata sint monades corporis complures dubito) vel increata Deus.  Substantia composita est quae <– – –> Unum reale.  Huc enim ponere necesse est aut statuere solas Monades esse  res;  composita  autem  esse  mera  phaenomena.    Phaenomena  sunt aggregata ex substantiis, quae de certo modo exhibent[iii] percipienti, atque ita  inter  substantiarum  [aggregata]  a  nobis  considerantur.[iv]    Uti  per nostram cogitationem phenomena ex substantiis oriuntur, ita per Divinam Cogitationem oriuntur ex substantiis simplicibus composita, posito in Deo praeter  intellectum  accedere  voluntatem,  ut  fiat  ex  multis  unum;  nam  si tantum multa simul consideraret, phaenomena ex iis seu aggregata faceret, uti  cum  deus  novit  iridem  aut  eius  proprietates.    At  cum  inde  debet  oriri [seu] resultare novum Ens, oportet ut accedat divina voluntas.  Porro hujus novi Entis partes non sunt Monades, sed sunt ejus fundamenta, uti puncta non  sunt  partes  lineae.    Hoc  novum  Ens  constat  ex  materia  et  forma. Materia est ortum totale ex viribus passivis omnium Monadum; et Forma est  ortum  totale  ex  entelechiis  primitivis  omnium  Monadum.    Et  hoc ortum  cum  non  sit  Modus  sed  aliquid  absolutum[,]  posset  conservari  a Deo  destructis  monadibus,  et  vicissim  ipso  destructo  possent  conservari Monades.    Atque  hoc  est  substantia  corporea,  quae  est  in  perpetuu  fluxu quam <– – –>.  Porro modificationes sunt accidentia quae ex accidentibus Monadum  oriuntur... | |
|  | |





 
			